A. d. Vi Idus Maiae veni in Trebulanum ad Pontium in. ibi mihi tuae litterae binae redditae sunt tertio abs te sunt. eodem autem exiens e Pompeiano Philo Timo dederam ad te litteras; nec vero nunc erat sane quod scriberem. qui de re publica rumores scribe, quaeso; video enim summum in oppidis timorem Inania sed multa. quid de his cogites et quando scire velim. [II] ad quas litteras tibi rescribi velis nescio. nullas enim adhuc acceperam praeter quae mihi binae simul in Trebulano redditae sunt; quarum alterae edictum P. Licini habebant (erant autem Nonis mus datae), alterae rescriptae ad meas Menturnensis. quam vereor ne quid fuerit in iis quas non accepi quibus rescribi vis spoudaioteron! (Apud) Lentulum ponam te in gratia. [III] Dionysius nobis cordi est. Nicanor tuus operam mihi dat egregiam. iam deest quod scribam et lucet. Beneventi cogitabam hodie. et continentia nostra diligentia + satis esse satis faciemus. Ad v Idus Maiae ex Trebulano a Pontio.
Übersetzt wird, bitte warten..
